Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.13.1 | Cic. Fam. 2.13.3 (English) | >>Cic. Fam. 2.14.1 |
2.13.2
ego Appium , ut saepe tecum locutus sum , valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse , ut simultatem deposuimus , sensi ; nam et honorificus in me cos . fuit et suavis amicus et studiosus
studiorum etiam meorum ; mea vero officia ei non defuisse tu es testis , quoi iam κωμικὸς μαρτύς ut opinor , accedit Phania , et me hercule etiam pluris eum feci , quod te amari ab eo sensi . iam me Pompei totum esse scis ; Brutum a me amari intellegis . quid est causae cur mihi non in optatis
sit complecti hominem florentem aetate , opibus , honoribus , ingenio , liberis , propinquis , adfinibus , amicis , conlegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia studiosum mei ? haec eo pluribus scripsi , quod non nihil significabant tuae litterae subdubitare , qua essem erga illum
voluntate . credo te audisse aliquid . falsum est , mihi crede , si quid audisti . genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae ; ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione , non opinionum dissensione me
ab eo discrepare ; nihil autem feci umquam neque dixi ,
quod contra illius existimationem esse vellem , post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo .
erat in eadem epistula 'veternus civitatis .' gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio . extrema pagella pupugit me tuo chirographo . quid ais ? Caesarem nunc defendit 'Curio ? quis hoc putaret praeter me ? nam , ita vivam , putavi . di immortales , quam ego risum nostrum desidero ! mihi erat in animo , quoniam iuris dictionem confeceram , civitates locupletaram , publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram , privatis , summis infimis , fueram iucundus , proficisci in Ciliciam Nonis Mais et , cum prima aestiva attigissem militemque conlocassem , decedere ex senatus consulto . cupio te aedilem videre , miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis .
2.13.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.13.1 | Cic. Fam. 2.13.3 (English) | >>Cic. Fam. 2.14.1 |